Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

ccXxxix. An. Ch. 13G4. Idem Vrbcinus locis piis per Ilungariam prouideri iubet. Vrbanus, Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus fratribus Archiepiscopo Strigoniensi, eiusdemque suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Quamuis super reformatione, re­gimine ac cura Xenodochiorum, Leprosariorum et elemosynariorum et hospitalium per constitutionem felicis recordationis Clementis Papae quinti, prae­decessoris nostri, quae incipit: Quia contingit, fuerit vtiliter, sacro concilio approbante, proui­sum, et hi, ad quos praemissa de iure, vel quo­uis statuto, in ipsorum fundatione apposito aut ex consuetudine praescripta Jegitime, vei priuile­gio sedis apostolicae partim de ipsis fuerint ordi­nati; quanta tamen negligentia irx hac parle com­missa fuerit hactenus et committatur quotidie per eosdem, frequens rei euidentia manifestat. Nos igilur talium negligentium animarum periculis ob­uiare ac leprosorum et aliorum pauperum debitis eis alimentis fraudatorum indempnitati (sic) pietatis studio prouidere, prout nobis ex apostolicae serui­tutis incumbit officio, intendentes, omnes colla­tiones et prouisiones, confirmationes, commissio­nes seu commendas de huiusmodi Xenodochiis, Leprosariis et Eleemosynariis seu Ilospitalibus, quae tamen de mililaribus ordinibus aLit aliis reli­gionibus non existant, et per praedecessores no­stros, romanos Pontifices aut Legatos dictae sedis seu alios quoscunque apostolica, vel alia quauis authoritate sub quacunque forma vel conceptione verborum, quibuscunque personis Ecclesiasticis, secularibus, regularibus aut Jaicis factas etiamsi

Next

/
Oldalképek
Tartalom