Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

sima obsidione, in deditionem coacta, Venetis ma.vima regis ofFensa relicta sunt. „Pipus (deOzo­ra) in contrarium expertus eorum f quae Scaliger J)omino suo regi Hungariae promiserat, Patriam Foroiulii sibi tutiorem consedit, et deposito exer­citu, ad regem properauit; qui apud Histrios di­cebatur castra tenere, duobus cum millibus cquo­rum sociatus; ad qnem quum pernenisset, rem omnem speciose denumerat, inter cetera, quod loco clauium praesentandarum, Italicas lanceas at­que mucrones acutissimos fuerat expertus. Rex auditis, quae dicebantur, infremuit et tandem post aliquot dies, compositis induciis quinquenna­libus cum Ducali Dominio Venetorum concors fuit" Chrou. Tarwisinum apud Muratorium Tom. XIX. Cf. etiam VY indeck Cap. XXXII. §. 29. Bellum igitur tam in Istria, quam in Dalmatia A. 1419. eodem Pipone Duce recruduit, vt maiore regni damno terminetur. Veneti enini rebus omnibus ad illud restaurandum induciarum lapsu comparatis, Turcarum quoque octo milli­bus stipendio conductis, prius Almissae ac Cattari vrbes cum insulis Brazza, Lezina, Curzola, in Dal­matia inferiori occupant; tum Tragurium insultu capiunt; Spalato, ne eadem inuoluatur calamita­te, sponte semet dedente A. 1421. Progressu vl­tra Albaniam et Zeutam facto, vrbes Driuusto, Antiwari, Dulcigno, et alia quoque loca munita in potestatem Venetorum cedunt. Vrbi Ragusa­nae Ducatus Herzegowinae, quo cingitur, saluti luit. „Spalatenses, qui ciues Herwoyanae partis pepulerant, cum iidem \enetorum ope insulam occupassent, Polizanisque associati ciuitatem terra marique iam diu (ab anno 1419), ita vt obsessi

Next

/
Oldalképek
Tartalom