Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

viderentur, ex superuenienti Trnguriensi oppii-* gnatione territi, aggressionemque veriti, Venetis se tradere decreuerunt. Legatisque Traguriensi­bus ad Lauredanum (Ducem Venetorum) missis, deditionem pacti sunt et XXVIII. eiusdem men­sis (An. 1420) eundem, aC praesidium Venelum receperunt. Et quum Cattarini quoque deditio­nem pepigissent, Lauredanusque eo pergere pro­peraret, ne Tragurii et Spalati res inordinatas re­linqueret, cuin Ioanne Comite Cettinae, Almisii­que Domino, treugam Tragurii tractari coeptam, Spalati cpnclusit die XIV. Iulii, de qua in Chro­nico Traguriensi. Sic rebus terra marique paca­tis relictis, Cattarum ingressus est XXVIII. eius­dem. Ita Veneti bellum cum Sigismundo geren­tes, praeter Ragusiam et Vegliam, Dal­matiam vniuersam recuperarunt pacem­que cum eodem fecerunt A. 1425. a Idem Lucius 1. c p. 456. Tantae iacturae resensu turbalus Si­gismtindus, votum Dalmatiae recuperandae pro­fessus quidem fuerat, Anno 1453. XXIX. Ianua­rii scriptis ad Ladislaum de Kanisa litteris, „tola, inquiens, nostra actio et operatio a tempore, quo in regnuin nostrum exiuimus, specialiter semper facta fuit pro recuperatione Dalmatiae, et alienatarum terrarum ac omnimoda vtilitatej et pro vtili profectu regni." V. Diploma ap. Pray* Venetosque eductis aliquot banderiis, ac proposi­tis decem paeis articulis vrgebat; ast turbis domi> tumultibus Hussiticis foris, negociis insuper Con­stantiensis Synodi implicitus, obtento a Venetis 10,000 aureorum viatico, ante quinquennalium induciarum, quas ipsis concesserat, dnem Anno 1457. IX. Decembris vitam clausit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom