Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
rium terra marique auxeral; ciuiumque auimos variis donationibus deliniuerat ita, vt alacres in sua potestate persisterent; tamen cum ad eam retinendam classem continuo in Adriatico retineri oporteret, vt a Sigismundi viribus et Herwoyae rerum Bosnicarum et Dalmaticarum moderatoris conatibus defendere posset; quod sicuti sibi maximo impedirnento fore cerneret, ladram, i uraque Dalmatiae Venetis vendere decreuit; vt ex fragmento venditionis apparet." Luc. lib. V. cap. 5. p. 424. Diploma Tom. X. vol. II. Veneti igitur missis extempio A. 1409 copiis castrum vrbemque recipiunt, nouisque muniunt fossis et muris. Exeinplum illius insulae adsitae Arbens. Pago, Cherso et Osero spontanea deditione sequuntur." Idem ibidem. §. 28. Bellum , quod Sigismundus ladrae reuindicandae causa Venetis intulit, biennio varia fortuna gestum, quinquennalibus induciis protractum, laderae nulli saluti, regno vero ampliori cesserat dispendio. Anno enim 1412. XVII. Octobris confectis Zagrabiae litteris, oppida Scepusiensia: „Castrum Lublyo cum appertinentiis, tum oppiduin Podolin cum fortalitio, nec non oppida et ciuilates Guissa, Bela, Leubicz, Bistorf, Duransdorf, MenJiarsdorf, Mathisdorf, Georgenberg, Fiilka, Teutsendorf, Micheldorf, Neundorf, Kirclidorf, Walendorf, voluntate Praelatorum ac Baronum ad hoc specialiter accedenle, Sigismundus 57,000 florcnorum sexagenorum latorum grossorum, nouae monetae et Bohemicalis boni et iusti ponderis(71,000 /Jorenos circiterRhenyen. valeutibus) Iagelloni, Poloniae regi, obligauit; ladra vero ac Sibinicum, bello hoc, arctis-