Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

formam praedicti priuilegii de tferbo ad verbum nihil addendo nihilque diminuendo, praesentibus inseri et transcribi fecimus, et ea omnia et sin­gula eorum y quae in praemissis ingeruntur, acce­ptamus, ratiOcamus, et praesentium patrocinio ac appensione sigilli nostri pendentis perpetuo valitu­ra confirmamus. Datum per manus Magistri Alberti Lectoris Ecclesiae nostrae, in octauis festi Epipha­niae Domini. Anno eiusdem MCCCLXI. Praesenti­bus viris discretis Magistro Cantore Petro, Ioanne Custode , Ladislao , Einerico, Petro , Michaee, JXicolao, Marco, et aliis Canonicis in eadem Ec­clesia nostra Domin,o deuote famulantibus. < £ L. S. pendent. JEx. ax^chiuo Camerali. CXXXIII. An. Ch. 1361. Capitulum Posega de portione possessionis JBornocz Cot. Zagrab. vendita fassionales dat. Capituli Beati Petri priuilegiales super por-­tione possessionis Bornouch, in Comitatu Zagrab. per Ioannem et Nicolaum filiae Magistri Stephani, filii Chupor, consorti Magistri Ladislai, filii Theu­theus , pro quinque marcis promptorum denario­rum Viennensium, quamlibet marcam cum quin­que pensis computando, perennalitercessa, priui­legiales. De anno Domini MCCCLXI. Car. Fejervari T6m. III. nro 155. Litterae Capituli Bacsiensis reambulatoriae me­tarum Felegyhaz et statutio eiusdem et vicinarum possessionum Duruzlo de in Comitatu Bachiensi pro Conuentu B. M. V. Ordinis Clarissarum Vete­ro Budae A. MCCCLXI." Originales in archiuo Exc. Camerae Hung. cap. VII. fas. I-ino 6-to.

Next

/
Oldalképek
Tartalom