Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

>a 27 G CXXXIV. An. CTu. 1361« Capitulum Castriferrei testamentariam Mar­tini de Septhe dispositionem exhibet. Nos Capitulum Ecelesiae castriferrei memo­riae commendamus: Quod Magistri Nicolaus filius Pauli de Koveskiit, et Ioannes, filius Ioannis Got­liardi, de Chon Comitatus Castriferrei, coram no­bis personaliter constituti, confessi exstiterunt ora­culo viuae vocis eo modo, vt cum Martinus, fi­lius Nicolai de Sepche, de dicto Comitatu Castri­ferrei, pridie his diebus proxime elapsis in lectum decidisset aegritudinis, ipsum per suum Nuncium ad se vocare, et venire fecisset; vbi idem Marti­lius licet quod in dicto lecto decubuisset aegritu­dinis, sane tamen per omnia existens compos suae mentis, inter alias suas testimentales dispositiones coram ipsis et praesentibus omnibus generationa­libus et proximis suis de praedicta Sepche, totam possessionariam suam portionem in eadem Sepche habitam, cum omnibus suis vtilitatibus , et vtilita­tum integritatibus ad eandem possessionariam su­am portionem speclantibus et pertinentibus, ac in superiicie eiusdem existentium ob reraedium ani­mae suae salutis, et pro salute omnium Progeni­torum suorum , viuorum atque mortuorum clau­stro, seu Ecclesiae B. Mariae Virginis de Bors Monostra testamentali legationis tituio Jegasset, donasset, contulisset et tradidisset perpetuo et irreuocabiliter possidendam , tenendam pariter ha­bendam nullo contradictore existente, et inibi ap­parente; quin imo praescriptis congenerationalibus seu proximis ipsius Martini consensum praebenti­bus et assensum per omnia iiberalera. Datum in

Next

/
Oldalképek
Tartalom