Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
el honoiis ac montis S. Angeli Dominus. Omnibus Cliristi fidelibus, presenlibus pariter et futuris presentium noticiam habituris , salutem iii omnium saluatore. Et quia sedentis trono in excelso procedit gladius bis acutus, qui nulli parcens contra iusticiam, reddit vnicuique, quod suum est, nec videtur regalis sublimitas tramitem tenere iusticie, si in eius dextra iustitia ecclipsim pateretur; proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod reuerendus in Christo Pater Dominus Nicoiaus, eadem et apostolica gratia Archiepiscopus Strigon. locique eiusdem Cornes perpeluus. vnacum discreto viro Nicolao Decano de Wrassow, Capellano nostro speciali, ad celsitudinis nostre accedentes presentiam, nostre graui cum querela detexerunt Maiestati, quod quarte partes decimarum omnium ecclesiarum et plebanorum in dicto decanatu deVrassow constitutorum, ad castra nostra in partibus Transiluanis existentia, pro eorumdem siistentatione tempore inpacato occupale exstilissent, et nunc conseruarentur indebite occupate; supplicantes nostro regio culmini humiliter et devote, vt inspecta nostra conscientia, dinineque remuneracionis intuitu, dictas quartas partes decimarum praetactarum eisdem Ecclesiis, earumque Ilectoribus et plebanis de Jiberalitate regia remiltere et restiluere dignaremur. Nos itaque ex innata cordis nostri pietate, que cunctis eam deuote implorantibus se exhibere solet liberalem et gratiosam, circa ecclesiarum defectus et incommoda, intente et anxie inuigilare, et per oportuna remedia ipsis debemus prouidere; attendentesque ex praemissarum decimarum sic indebite occupatione saluti x