Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

nostre periculum et derogamen non inodiciim im­minere; de consensu serenissime principisse Do­mine Elyzabeth, regine Hungarie, genitricis no­stre karissime, nec non consilio prelatorum, et Waronum nostrorum prematuro statuimus et com­misimus decernentes, quod dicti Plebani et eccle • siarum rectores, sicut a sex annis citra, sic ex nunc illum censum, quem pro sustentacione eo­rumden castrorum nostrorum Comiti de Wrassou et Castellanis nostris occasione ipsaruin quartarum decimalium soluere erant astricti, duobus annis solummodo et non vltra dare et soluere tenean­tur; elapsis autem et expiratis dictis duobus annis pretacte quarte partes omnium decimarum supra­dictarum a dictis castris nostris e Comitis et Ca­stellanorum nostrorum manibus sequestrate, ipsis ecclesiis in dicto decanatu constitutis, earumque plebanis remittantur, restituantur et resignentur perpetuo percipiendae et vtendae, imo eedem sicut ex nunc, sic ex tunc restitute et remisse in­telligantur pleno suo iure. Yobis itaqLie Comiti nostro de Wrassow nunc constituto et in futurum constituendo, nec non Castellanis et officialibus nostris, qui pro tempore extiterint ibidem consti­tuti, firmissimo regio sub edicto damus in man­datis, quatenus elapsis dictis duobus annis sepefa­tas quartas partes dictarum decimarum ipsis ec­clesris et earum recloribus omni occasione ces­sarite, et dissimulacione et difficultate semota re­mittere, restituere et resignare debeatis plene et integre, nulla parte vel portione de eisdem pro nobis vel ipsis castris nostris reseruala, manus ve­stras retractas habentes ab eisdem; nec eosdem plebanos ad vlteriorem solutionein alicuius census

Next

/
Oldalképek
Tartalom