Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
mique strenuus Princeps, rexit tempore, res Dalmatinae permanserant integrae. Kerchelich Not. prael. p. 200. Dipl. Codicis. tom. V. vol. I. IV. Iura Hungariae in Dalmatiam vi ndicat a. 21. Ladislao Chuno regnum adeunte, Dalmatia in Elisabethae reginae dotem, Patris ipsius, Caroli Claudi, R. S. interuentu, prope cessit; per tutores tamen regni fratri regis, Andreae, Ducatus titulo conseruata vsque A. 1276. Quo bello liohemico post biennium hausto res Dalmatiae, sub inerti regis gubernio, vi ac scissionibus perturbantur; insulae Lesina, Braza et Pharus ad Yenetos securitatis gratia desciscunt; vrbes maulimae mutuis se conficiunt bellis. Mala altiores fixerant radices, quam vt serius per Andream, Stephani Posthumi filium, Sclauoniae Ducem, curari potuissent. Cod. Dipl. tom. V. vol. III. Idem Andreas, successionis iure Rex Hungariae incinctus, Albertinum Maurocenum cognatuin suum Dalmatiae praeficiendo, ignem fouit, non extinxit. Inuidia enim agitati Comites de Berberio ac Corbauia omnia sus deque verterunt. Comes Mladinus Spalati, Gregorius Tragurii, Paulus Clissae ac Oztrouiczae, Georgius Almisae, fratres quatuor de Berberio, Comilatus ad se traxerant; in vsurpata dignitate semet firmaturi ad Carolum Robertum , Mariae, Siciliae reginae, Ladislai Chuni sororis, natum aperte desciscunt; quem per Georgium, Pauli iilium, e Sicilia ad llungariae regirnen euocatum, Spalati festiuis excipiunt votis. Discrimini occursurus Andreas vrbes maritimas confirmatis priuilegiis obstringere in cassum nititur. Paulus, arrepto Croa-