Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

liae ac Dalmatiae Banatu Carolum, a Legato Pon­tificio incinctum, Zagrabiain, mox Strigonium vs­que perducil, et Andream Stirpis Arpadi masculinae vltimum surculum in tumulum praecipitat Anno 3 301. Cod. Ambrcs. apud Murat. tom.XII. p. 402. Madius Cap. III. DuFresne de fam. Dalm. et Scla­uon. p. 159. Lucius lib. IV. cap. III. Farlatus Illy. S. tom. III. p. 294. Kerchelich Hist. Eccl. Zagrab. ' p. 94. Cod. Dipl. tom. VII. vol. II. 22. Carolus Robertus defectione eorum, quibus regnum debebat, Dalmatiam perdit. Bani enim Dalmatiae iure, quo sub discordiis coe­perant, quasi regio vtuntur. Veneti suum in dies proferunt dominium. Dum rexladrenses aVe­netis desciscentes suscipit; nouis priuilegiis, pote­state Vrbis Comitem seu ex suismet popularibus, seu exteris eligendi, ornat; pactoque hoc potesta­tem iii Dalmatia redintegrare nititur, graui cum Venetis, Iadram obsidentibus, inuoluitur bello. Mladinus Banus, auro Veneto corruptus, Iadren­ses, vt se Venelis honestis sub conditionibus de­dant, perlicit. Ii consilio, postquam succursum diu a Carolo incassum exspectassent, cedunt. Ve­neti fortuna hac usi totam Dalmatiam aucupantur. Tyrannide, qua vrbes vexauerat graui, Mladinus viam sternit. Tragurini ac Sibinicenses fidei Hun­gariae tenaciores in mutuam contra Tyrannum societatem armantur, ac Paulum Breberiensem in foedus asciscunt. Mladino per Carolum Regem in­tercepto, res Dalmatiae nihilo meliores: Frater enim illius Georgius, non Spalatenses solum actis crebro spoliis, infestat, sed et Babonichum, Ba­num neo-creatumj in suas trahit partes; ipsos Croatas ac Bosnios corrumpit. Quin et Neptilicins,

Next

/
Oldalképek
Tartalom