Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)
quamdiu pressisset, maluit Ciues beneuolentia, quam vi ad officium reuocare; quod suspicio esset non inanis, ipsos non tam sponte sua, quam Venetorum subornatione, obedientiam detrectasse. Yaluit, quo hactenus bono semper vsus erat euentu, consilium; conditionibus honestis ciuibus propositis hisque vtrinque firmalis vrbs interprete Traguriensi Antistite in fidem recepta. Y. A. Diaconum Spalat. 1. c. p. 556. Arbenses quoque prius incassum tentati, et nunc quoque urbem cum insula strenue tuiti, viso Jadreusium exemplo, regis potestati semet permisere* Ita omnibus mox insulis est potitus, quod diplomata duo, primum, quo Episcopi A r b e n s i s, W e g 1 i e n s i s et A bsarensis se vasallos Colomanni profitentur, alterum, quo Colomannus se Dominum maris Adriatici ferebat, contestantur. Y. Dipl. tom. YII. vol. I. Iaderae vero obsessae, ac subiectae Inscriptio, quae in turri Campanaria Monialium Iadren. legitur, insigne est monumentum: ANNO INCAR. DNI. NRL XRI. IIIY. MIL. CV. POST. YICTOIAM. ET. PACIS. PRAEMIA. IADERAE. INTROITVS. A. DEO. CONCESSA. PROPRIO. SYMPTV. HANC. TVRRIM. SCAE. MARIAE. VNGARIAE. DALMATIAE. CHROATIAE. CONSTRVI. ET. ERIGI. IVSSIT. REX. COLOMANNVS. Apud Lucium L. III. Cap. IV. Farlatum Illyr. sacri. tom. IV. p. 313.