Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

III. Iura Hungariae in Dalmatiam defensa. §. 15. Iuribus Hungariae, taliter aquisitis, Venetae mercimonii, quod ab Alexio Comneno li­berumin ditionibus Graecis obtinuerant, Dalmatiae portubus missis, dispendium veriti; insidiati con­tinuo sunt. Aetate proin minorenni Stephani II. K. H. in rem vsi, instructam classem, Ordelapho Phaledro Duce, in Dalmatiam destinant. Ea vix conspecta Arbenses deditionem primi faciunt: castrum Iadrense, Hungarorum praesidio tentum, hostis conatum tantisper elusit; Spalatum teme­ritate Ducis, qui turrim cum Hungaris tuebatur, amissum; Sibinicum, Tragurium, Belogradum deditione in potestatem cessere. Dandulus Chro­nici lib. IX. cap. II. p. 17. Laurentius de Monacis p. 102. Cf. Dipl. An. 1116—7. Tom. II. Tutores regni copias ampliores accelerato itinere in Dal­maliam mittunt, quae Iadrain fortiter obsident, Phaledrumque suppetias ciuibus ferentem caedunt. Venetorum precibus induciae panguntur, Arba et Iadra in potestate horum relictis, Spalatum, Tra­gurium, cum ditionibus aliis in obsequium redu­cuntur. Apud Murat. in margine Codicis Ambro­siani Tom.XII. Octauo post anno 1124. idcm Ste­phanns animos Dalmatarum fortius sibi deuinctu­rus libertates ac priuilegia Traguriensium acSpa­latinorum, a Colomanno Patre suo concessa, ro­borat. V. Cod. Dipl. Vrbium tamen harum per Venetos inuasionem, quum Michael Dux classem Rhodo insula reduxerat, ac Belogradi, vrbis Cro­atorum Regiae, euersionem A. 1126. Ruthenorum rebus in Gallicia distentus, ferrc cogitur. VItu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom