Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

agere, si se eius ditioni pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Cre­scentiuni A. Episcopuin ad regem Colomannum, pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne su­scipit, annuit omnibus petitionibus quas Spala­tenses fecerant, pro pacis foedere componendo. Fa­cta igitur conscriptione oinnium , quae liinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit Rex cum suis Principibus omnia firmiter obseruare. Postera vero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea vulgus omne, et Colomano regi, et eius posteris , vt regno II u n­gariae subiecti, et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitalem ingressus, valde honorifice a Clero ac populo susceptus est, et ea die procuratione affluenter a Cominuni suscej)ta , confectisque ac traditis immunitatis priuilegiis, pro­fectus est; inde autem pertransiens venit T t a­gurium; et deinde Iaderam, a quibus ciuita­tibus simili exemplo susceptus, fecit eis libertatis priuilegium, et sic in Hungariam est regressus An­110 Domini Millesimo, tercenlesiino tertio." 1. c. cap. XVII. Confer Diploma etiam , quo iura Spa­latensis Ecclesiae pro Crescentio A. Epistopo con­firmauit Cod. Dipl. Tom. II. p. 39. 14. Ad possessionem totius Dalmatiae in­sulae Adriaticae desiderabantur; Arbam ideo Co­lomannus, ast irrito connatu, tentat; nostratibus enim pugnam naualem haud expnrtis, reiectus fuit; iacturam hanc occupata Rama seu Bosnia, ad fluuios cognomines, cum foenere sarsit. Voti attamen compos, defectione Iadrensium in Dal­matiam denuo vocatus, Anno 1104 faetus est. Postquam vrbem perfidam frustra obsidione uli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom