Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

rjuocl e re communi foret, constituendi potestate de­stinarint. Ex aequo ac bono conuentum ; Rexcum Primoribus Croatiae, ac magno Hungarorum Co­mitatu regnum pacatum ingressus, Belogradi, ma­ritima Croatarum vrbe, corona regni Anno 1102. incingitur. Testis est antiqua ad calcem Historiae Salonitanae adnexa nota, quae his verbisfinit: „Et sic extitit ordinatum de anno nostrae redemtionis Millesimo centesimo secundo" Item Tabularium Monasterii Iadrensis: „Anno Incarnationis D. N. I. Christi MCII. „Ego Colomannus, Dei gratia, rex Vngariae , Croatiae , atque Dalmatiae —postquam coronatus fui Belgradi supra mare, in vrbe regia, rogatus" etc. Vide Codicis Dipl. Tomo II. p. 51. 15. Vrbes Dalmatiae maritimas, muris suis praefisas, armorum ostentatione partim , partim honestis conditionibus oblatis ad dandam obsequii iidera permouit Archi-Diacono Spalatensi teste, idein Colomannus : „Tunc, inquit, ad Spalatensem ciuitatem primo accessit, petens pacifice, vt sua se sponte dominatui eius subiicerent; nec antepermit­terent destrui se, ac sua; at vero Spalatenses ob­firmatis bene portis, per murorum circuitum cum armis difFusi, non aquiescebant Begi, metuentes dominium gentis ignotae, et extraneae experiri j quippe nescientes quid rex de ciuitate, vel de ci­uibus cogitaret. Tum Rex eteius Principes indigne ferentes, et se quasi contemtos a Spalatensibus ar­bitrantes, coeperunt multa ciuibus comminari, et positis castris non longe a ciuitate, deuastabant carapos, praedasque, quas poterant, faciebant. — Cnm sic aliquantulum teraporis pertransisset, in­tellexerunt tandem per internuncios, homines esse ChristicMios, et quod rex vellet cum eis benigne 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom