Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

miti suo, ac omnibus suis successoribus in perpe­tuum constituendis significamus , quod ad nostram accedentes excellentiam Honorabiles viri et Domi­ni, Dominus Nicolaus Decanus, ac Plebauus* de Brassou, et Dominus Christianus de Weidenbacli Plebanus in persona omnium rectorum Ecclesia­rum dicti decanatus de Brassou, conquerendo ac supplicando nobis retulerunt defectus et necessita­tes praedictarum ecclesiarum, videlieet, quod per praedictum Nicolaum, filium Briccii, et a suis ante­cessoribus , Ecclesiae dictae magno grauamine pre­merentur, ac sua libertate priuarentur, tali modo, quod quartam partem decimae sibi vsurparent, ac in detrimentuin Ecclesiarum suarum hactenus vsur­passent, quod tamen fieri de iure non debebat; et de lioc per litteras nostrorum fidelium, scilicet de Brassou, nec non Cibiniensium, et ad eos per­tinentium plenius sumus significati. Nos igitur mi­sericordia moti, cogitantes, quoniam dies hominis breues sunt, et etiam nostrum promissum, quod vnurnquemque in sua libertate, atque iure gratio­sius volumus conseruare et specialiter detriinen­tum , atque grauamen, atque iugum a ceruice, ac humeris praedictarum ecclesiaruin dicti Decanatus de Brassou omnimode tollimus et resecamus. Qua­propter vobis omnibus etsingulis et specialiter Ni­colao, filio Briccii , Comiti de Brassou, ac omni­bus suis successoribus firmo firmius et districte praecipiendo damus in mandatis nostro Ducali edi­cto , quatenus nullam partein decimarum Ecclesia­rum dictarum recipere, nec vobis vsurpare de ce­tero praesuinatis: quia decimae sunt tributa egen­tium animarum , vtiura testantur. Nihilominus vo­lumus, vt Ecclesiis aeterni regis, earumque rectori-

Next

/
Oldalképek
Tartalom