Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

bus liullam molestiam, nee grauamen deinceps in­ferre audeatis. Et si vobis aliqua pars praedictarum decimarum pro nostro Castro, vel vestra vtilitate placuerit, a praediclis Sacerdotibus pecunia vestra comparare debetis, et ipsi libentius vobis prae aliis fauebunt, et donabunt- Quare in praemissis secus non facturi } sicut nostram Ducalem gratiam offendere formidatis. Igitur ad nostri mandati spe­cialem firmitatem praesentes sigillo nostro secreto tradimus roboratas. Praesentes vero reddi volumus praesentantibus. Datum Budae Anno Domini M. CCCLI. in die Sancti Lucae Euangelistae." % Ex originali Dan. Cornides MSS. Tomo Xtf. p. 536. XXIII. An. Ch. 1351. Clemens PP. VI. Gregorio Chanadiensi Episcopo dtfuncto Thomam Praepositum Strigon. sub­stituit. Clemens etc. Dilecto fdio Thomae, Electo Ce­nadiensi salutem — Apostolatus officium etc. Du­dum siquidem bonae memoriae Gregorio Episcopo Cenadiensi — ad Te Praepositum Ecclesiae Strigon. Capellanum nostrum, in sacerdotio constitutum conuertimus aciem mentis nostrae — teque illi prae­ficimus in Episcopum et Paslorem — Datum Aue­nione II. kalend- Iunii Anno nono." E reg. Anni IX. tom. I. p. 6. Scriptum etiam ad eos, quos e ritu Ecclesiae haec constitutio concernehat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom