Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

pronobis etcommuni venetorum corporaliter prae­stiti, de ipsa Dalmatia , ciuitatibus, terris, castris, locis, insulis, iuribus, et titulis, ac ipsorum pos­sessione seu dominio, nullo vnquam tempore per nos vel alios nos intromittere , vel aliqualiter im­pedire, vsque confines antedictos; obligantes nos, omnes ciuitates, terras , castra , loca , portus , in­sulas, atque iura, infra dicta confinia existentia, quae sunt pro nunc in mera potestate nostra , libe­re, pure,et simpliciter eidem D. regi, vel quem ad hoc deputauerit, absqueomni dolo,siue fraude infra spatium XXII. dierum, a tempore datae lit­terarum eiusdem D» regis, scriptarum nobis, in eadem forma resignare. De terris autem et locis, quae in nostra potestate non essent, si regeren­tur per rectores nostros, reuocare, et retractare quoslibet rectores et officiales, et gentes quaslibet, nostro nomine ibidem existentes, seu residentes, et qui eis in posterum contra ipsum D. regem re* cipere, sicut ipse D. rex solitus est esse aliis gra­tiosus. Et versa vice, ipse Dominus rex, volens nos Ducem et commune liabere perpetuo in amicos ca­rissimos, promisit, quod omnes terras , castra, et loca , quas nos seu subdili nostri et sequaces, te­nebamus, in partibus Taruisii, et Cenitae, ac Istriae, seu alibi, quae ad dicti D. regis manus deuenis­sent ac deuenirent, vel suorum et suo nomine te­nerentur, aut suorum, nobis et dictis noslris sub­ditis, et quorum erant, faciet tradi, restitui, et libere assignari infra terminum XXII. dierumprae­dictorum, seu quibus duxerinms deputandos, nec de ipsis locis et terris vllo vnquam tempore, per successores suos, vel alios intromittet vel impedi­et; renuncians, ac in nos transferens omne ius, 42

Next

/
Oldalképek
Tartalom