Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

si quod acquisiuisset in eis, ita tamen, quod ipsas terras, castra et loca,et subditos earum, nec non omnes amicos, adhaerentes, sequaces ipsius Domi­ni regis, tam nobiles, qtiam ignobiles, tractemus dulciter et benigne remissis omnibus iniuriis, et et offensis, et sicut faciebamus ante nouitates prae­sentis querre, -et sicut si D. regi nunquam adliae­sissent; ete conuerso promisit, praefatus Dominus Rex facere, et seruare de omnibus amicis adhae­rentibus, et sequacibus nostris, tam nobilibus fjuam ignobilibus. Item quod captiui ex vtraque parte libere relax-entur. Item quodex vtraque par­te remittantur, et ex nunc remissae intelligantur, omnes offensiones, iniuriae, damna praeterita, non intelligendo debita, quibussibi inuicem teneantur, speciales personae,de quibus fiet iustitia hinc inde. Item quod D. rex bona fide prohibebit et ordina­bit cum effectu , quod in aliqua terrarum, seu in­sularum, aut locorum, quae peruenturae sunt ad dominium dicti D. regis, aut quae iam peruene­runt, non armabitur in corsum, nec exercebitur piratica, seu damnum, aut violentia aliquibus na­uigantibus, nec receptabuntur in suis portubus cor­sarii et malefici; sed potius persequentur et arce­buntur , sicut decet regias iustitias et honores; et e contra in nostris terris, et insulis promi­simus, nos facturos idem Praeterea promisit D. rex praefatus verbo suo regio, vniuersos, et sin­gulos ciues, subditos et fideles nostros et commu­nis Yenetorum , venientes ad terras, portus insu­ias et loca quaeque su bd ita, praesentialiter et in futurnm Maiestali suae habere, et(haberi facere) saluos et securos cum suis persouis et nauigiis, ac rebus eorundem, et <juod secure et quiete pos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom