Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
« messium quocunque tempore terras nostras inuatleret, sub premisso iuramento absque dolo promisit contra iusultum eorumdem inimicorum nostrorum toto suo posse nos adiuuare» Et si prima via cum hominibus eisdem n.os aduersus inimicos nostros, limites regni noslri non recuperaremus, tunc secundario ad requisicionem nostram, quadringentos galeatos nobis destinare promisit et tenebitur, sub suis dampnis et sumptibus et expensis; ita tamen, quod nos suo exercitui praedicto, quamdiu in regno nostro moram traxerit, de esculentis et poculentis tenebimur et promittimus prouidere. Et si, quod non speramus, prima et secunda via non recuperaremus limites eiusdem regni nostri, tunc tercia et quarta vice et quociens necesse fuerit, nobis sub iuramento et fide praemissis, iuxta suum posse, sine dolo suffragari promisit, et tenetur tamdiu, quousque, vt predicitur, recuperemus limites regni nostri. Quibus recuperatis praefato Doinino Imperatori et regi Boemie, assistere et astare tenebimur aduersus omnem Jiominein, excepto rege Vngarie, prout in antiquis nostris litteris est expressum. Insuper quamdiu effectum predictorum aduersus inimicos noslros asseculi non fuerimus, sibi non tenebimur suffragari. Hoc tamen adiecto: quod in lioc medio suis inimicis per nos vel nostros non cooperabimur vel assistemus opere, consilio vel fauore, et supra dictos galeatos, quos in adiutorium nobis destinare tenetur, sumptibus et expensis, ac refusione damnorum sine dolo respicere promittit, quamdiu extra nostrum dominium fuerint constituti, si que limitibus regni 1'olonie suffragio suo obtentis, aliqui occupatores