Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
de bonis et dominiis ad regnum nostrum Polonie non perlinentibus exterminati et expulsi fuerint, medietatem bonorum et dominiorum huiusmodi, predicti Domini Imperatoris et regis Boemie, residuam vero nostris vsibus decernimus applicandam. Et omnia et singula, que in huiusmodi nostris litteris contenta noscuntur, de verbo ad verbum, sicut ibidem exprimuntur, ad litteram inuiolabiliter obseruare, promittimus et tenemur stib omnibus modis et condicionibus, prout in eisdem litteris, subdataloco, et tempore prelibatis inuenitur expressum, eo duntaxat excepto, quod de pecuniis omnibus, de quibus heedem littere mencionem constituunt, dictus Dominus Imperator etBoemie rex, ac fide iussores et compromissores sui liberi sint totaliter et penitus absoluti, sicut Serenissimus Princeps Domjnus Ludouicus rex Vngarie, frater noster carissimus, prefatum Dominum Imperatorem et regein Boemie, de ipsis pecuniis auctoritate procuratoria vice et nomine nostris absoluisse dinoscitur, et sicut eciam nos prefatum DomiuumImperatorem et regern Boemie fide iussores et compromissores ipsius ad instar dicti regis V^ngarie, specialibus litteris nostris rite quietamus et liberos dimisiinus ac penitus absolutos. Si vero, quod absit, predictum suflfragium nobis, per nos requisitum, facere vel mittere neglexerit, ex tunc pro eodem sulfragio, quociens neglexerit, ipsos et filios suos, si quos habuerit, Domino permittente, aut eo absque herede decedente, illustrem Principem, Dominum Iohannem, Marchionem Morauie, fratrem suum predictum in eum casuin, vbi sibi in regno Boemie successerit, debebimus et poterimus anmonere presenciam