Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

uasset fluuium Stemepotoka ratione sui nominan­do Dragnov Potoka alio nomine; quare fidelitati Vestrae praecipimus, quatenus mittatis ex vobis vnum vel duos, viros idoneos, qui sciant et in­quirant ab omnibus, quibus decet, vt si sit Ste­mepotoka haereditaria possessio filiorum Nicolai, ac si hoc nomine nominetur Stemepotoka, vel Dregnovpotoka, et sicut vobis veritas de hoc con­stiterit, nobis seriem quantotius facti fideliter re­scribatis. Datum in Vissegrad in octauis Puri­ficationis Beatae Virginis. Nos vero mandatis ve­strae Serenitatis inclinati, vt tenemur, misimus ex nobis duos viros idoneos Stephanum, filium Philippi, et Andream, filium Andernoch, qui ad nos redeuntes vnanimiter retulerunt, vt ab omni­bus vicinis et commetaneis, et ab omnibus, qui­bus licuit, sciuissent, et inquisiuissent, vt memo­ratum fluuium Stemepotoka vocaretur, et non Dregnovpotoka, semper fuit haereditaria posses­sio filiorum Dyonisii vsque fluuium Laborcz, qui fluuius separat Comitatus Zemplen a Comitatu Hung. Datum in Kopos, in octauis dierum Ci­nerum. Anno Domini M. CCC. LIV." Ex archivo familiae Mokchay. CLXXVII. An. Ch, 1354. Extractus diplomatum aliorum. Litterae Nicolai Palatini pro Ioanne et Petro, filiis Benedicti de Chetnek, contra Nicolaum Kund, filium eiusdem super facto aba.lienationis castri Krasznahorka, et contra Georgium, Stephanum, et Dominicum, ac Ladislaum, filios Dorninici Bu­bek prohibitoriae. Anno Domini M. CCC. LIV" Car. Fejerviri. Tom. III. nro 150.

Next

/
Oldalképek
Tartalom