Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
CLXXVIII. An. C.h. 1355. Ludouicus R. H. se a Casimiro R. Poloniae debilum , quo rcitione regni liussiae tenebatur, usque pacatum eius dominium haud exacturum, spondet. Nos Ludouicus, D. gr. R. H. vobis, serenissimo Principi, D. Casimiro, eadein gratia Polonorum regi illustri, auunculo nostro praedilecto, assumpmimus et promittimus, acspondemus, quod debitum, quo nobis occasione regni Ruthenorum tenemini, quod ante recognouistis, et super quo mediantibus litteris vestris nobis existitis oblgati, a vobis non repetemus necvos impetere intendeinus super isto, vel illud exigere, donec possessionem pacificam seu dominium, prout praedecessores vestri habuerunt, obtinere valueritis regni praenotati. Datum Budae XXIV. die mensis Iannuarii. Anno Domini M. CCC. LV." Apud Dogiel Tom. I. p. 37. CLXXIX. An. Ch. 1355. Idem Ludouicus eidem Casimiro vel personale } vel solito amplius subsidium. contra Lithuanos addicit. Princeps Serenissime, et frater charissime, Domine Kasimire, illustris Rex Poloniae: quia pro presenti Vestra expedilione, quam contra Lith uanos vos fatemini habiturum ac subiturum, subsidium personale, aut gentis opportunae vobis per nos impendi faternaliter exposcitis; idcirco nos Ludouicus, Dei gratia R. H. promittimus, vt, si pro tum aliquo negocio impediti, in ipsa expeditione personaliter interesse nequeamus; gentis tamen araplioris, quam alias consueueramus, praesi-