Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

litigiosae Eeclesiae Beati Regis Stephani de Bozok, ac per consequens ad possessionem eiusdem Eccle­siae, Maroth vocatam , semper et ab antiquo per­tinens fuerit, et lunc pertinere debeat, sacramen­tum rite et legitime deposuissent. Quibus peractis praenotalam particulam terrae litigiosae ad ipsam possessionem Ecclesiae beati Stephani regis de Bo­zok , Maroth vocatain, iuxta iudiciariam senten­tiam saepe dicti comitis Thomae applicassent per­petuo possidendam. Yerum quia praementionatum Dominum Egidium Praepositum de Bozok in prae­fixo quarto die octauarum fesli Natiuitatis virgi­nis gloriosae f tunc proxime praeteritum, contra ipsum fratrem Ioannem Abbatein de Pylis in facie dictae particulae terrae litigiosae ad duo aratra aestiinatae, iuxta adiudicationem et continentiam litterarum pluries nominati Comitis Thomae cum suis coniuratoribus scilicet sexto se nobilibus, ex quibus vnus commetaneus suus propinquus fuisset, comparendo, et propter decentiam sui honoris et status in vestibus sui ordinis ad conscientiam suam, et statum sui ordinis dicendo; alii vero coniura­tores sui superius nominati discalceatis pedibus, et resolutis cingulis, terramque super capita eorum leuando, et generaliter dicendo, prout moris esset iurare super terram , super eo, quod praedicta particula terrae litigiosae Ecclesiae Sancti Stephani segis de Bozok , et per consequens ad possessionem eiusdem Ecclesiae , Maroth vocatam pertinens sem­per et ab antiquo fuerit, et perlinere debeat, sacra­mentum rite et legitime deposuisse. Quibus per­actis praenotata particula terrae litigiosae ad pos­sess :onem Ecclesiee Beati Stephani regis de Bozok, Marolh vocalam, iuxta iudiciariam senlentiam sae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom