Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
pe dicti Coraitis Thomae, Iudicis Curiae, perpetuo possidendam applicata fuisse ex serie praefatarura litterarura Capiluli Budensis reperiebatur, ideo nos ex officio Iudiciariae authoritatis nobis commisso, iusticias et veros processus vnicuique sutfocare volentes, imo sicut ofFicii nostri debitum id requirit, vnicuique iu suo iure magis prodesse cupientes quara obesse, eandeni particulam terrae, vsui duorum aratrorura sufficere aestimatam sub praemissis metis eidem Domino -Egidio Praeposito et Ecclesiae B. regis Stephani , ad ipsam possessionem Maroth vocatam applicando, nostra iudiciaria authoritate adiudicauimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam; praetacto Abbati de Pj lis el suae Ecclesiae perpetuum silentium a modo et deinceps imponentes ab eadem, ipsum autem Abbatem pro indebita prohibitione ipsius particulae terrae vsui duorum aratrorum sufficere aestimatae, in emenda aestiraationis eiusdem in duabus partibus nobis, in tertia vero parte, parti aduersae persoluenda decreuimus conuictum extitisse. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras priuilegiales pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Datum Budae duodecimo die octauarum Ascensionis Domini praedictarum. Anno Domini Milesimo, tercentesimo quinqaagesimo quarto." L. S. Orig. in archiuo Camerali. Heuenesii Tom. LXV, sub SS. p. 393. sqq.