Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Quare praefati Prior et fratres nobis humiliter supplicarunt, vt cum eisdem valde reddatur difficile pro singulis querelis ad Aposlolicam sedein habere recursum, prouidere ipsis super hoc paterna diligencia curareinus. Nos igitur adversus occupatores , detentores, praesumtores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eisdem Priori, et fratribus remedio subvenire, per quod ipsorum compescatur temeritas, et aliis aditus committendi similia praecludatur; discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo, vel vnus vestrum, per vos alium vel alios , etiam si sint extra loca , in quibus deputati estis, conseruatores, et Iudices praefatis Priori et fralribus efficaci defensionis praesidio assistentes, non permittatis eosdem Priorem , et fratres super his et aliis quibuslibet bonis, et iuribus ad Prioratum etdomospraedictas spectantibus, ab eisdem, nec non quibusdam aliis indebite molestari, vel eis grauamina seu damna, vel iniurias irrogari, facturi Priori et fratribus ipsius, cum ab eis vel eorum , Procuraloribus suis aut eoruin aliquo fueritis requisiti, de praedictis et aliis personis quibuslibet super reslitutione castrorum , villarum, terrarum, et aliorum locorum , iurisdictionum , iurium , et bonorummobilium , et immobilium, reddituum quoque et prouentuum, et aliorum quorumcunque bonorum , nec non de quibuslibet molestiis iniuriis, atque damnis, praesentibus et futuris, in iis videlicet, quae iudicialem requirunt indaginem summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii '•> i" aliis vero prout qualitas eorum exegerit, iustitiae complementum, occupatores, seu detentores, molestatores, praesumtores et iniuriatores lniiusmodi ,