Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

nec non contradictoresquoslibet et rebelles, cuius­cunque dignitatis, status et ordinis vel conditionis extiterint, quandocunque et quotiescunque expe­dierit, authoritate nostra per censuram eccJesiasti­cam, appellatione postposita , compescendo , inuo­cato ad hoc, si opus fuerit, brachio seculari. Non obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii Pa­pae octaui, Praedecessoris nostri, in quibus caue­lur, ne aliquis extra suam ciuitatem , et dioecesim, nisi in certis exceptis casibus, et inillis vltra vnam diaetam, a fine suae Dioecesis ad iudicium euo­celur; seu ne Iudices et conseruatores, a sede prae­dicta deputati extra ciuitatem, et dioecesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscunque proce­dere, siue alii vel aliis vices suas committere, aut aliquos vltra vnam diaetam a diaecesi eorumdem trahere praesumant, dum modo vltra duas dietas ali­quis authoritate praesentinm non trahatur; seu quod de aliis, quam de manifestis iniuriis et vio­lentiis , et aliis, quae iudicialem indaginem exigunt, poenis in eos, si secus egerint, et in id procuran­tes adiectis, conseruatores se nullatenus intromit­tant; quam aliis quibuscunque constitutionibus, a PraedecessoriJms romanis Pontificibus, tam de iu­dicibus delegatis et conseruatoribus, quam personis vltra certum numerum ad iudicium non vocandis, aut alias editis, quae vestrae possent in hac parte iurisdictioni et potestati, eiusque libero exercitio, quomodolibet obuiare, seu in aliquibus commu­niter vel diuisim a praefata sit sede indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici, seu extra, vel intra ioca certa ad iudicium euocari non pos­sint, per Apostolicas litteras non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbuin, de indul-

Next

/
Oldalképek
Tartalom