Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
Omnibas Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, notitiam presentium habituris, salutem in oinnium Saluatore. Quanto fideles laleribus Principum adhaerentes donis ampJioribus potiuntur, tanto feruentius ad fidelitalis opera exercenda astringuntur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum ferie voiumus peruenire: quod nos recensitis fidelitatibus ac seruitiis, quibus Ilermannus de Swarza, fidelis noster, vt referente strenuo viro Eberhardo de Aspermond, fidele aule nostre milite, nobis innotuit, meruit, studuitque complacere; volentes eidem pro suis seruieiis, interueniente pro eodem intercessibili etiam petitione eiusdem Magistri Eberhardi Aspermond, et aliorum militum nostrorum, re^io occurere cum fauore: quendam fundum curie, seu laneum integrurn in Rajka vocata, in Comitatu Moson. existente habitum cum omnibus suis vtilitatibus, quae ad ipsum laneurn integrum pertinere dinoscuntur, campis, videlicet sjluis, pascuis, arundinetis et aquis quoeunque nomine censeantur, simul cum viginti iugeribus agri in Colestorll' situatis, que vulgariter Yorbar dicuntur, ad eundem laneum seu fundum curiae in praedicta villa Rajk habitum, eidem Ilermanno in filiorum lilios eiusdem , et heredum per heredes iure perpetuo et irreuocabiliter dedimus, donauimus et contulirnus possiden. tenen. pariter et habendum, saluis iuribus alienis. Dantes eidem Hermanno et suis heredibus de predicto fundo curie seu laneo, quibuscunque fidelibns nostris et regnicolis (sed non extraneis) si voluerint in vita, et in morte vendendi, impignorandi, aut qualicunque modo alienandi et disponendi, ex presenti nostra annu-