Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)
cntia et licentia permissina, plenam et Iiberam j>er omnia facultalem. Ita tainen, vt predictus Hermannus, et sui heredes, successores et posteritas, aut etiam quibus vel cui ipsum fundum, seu laneum venderent et alienarent, quemadmodum exteri regnicolae nostri illius partis, de huiusmodi fuudo vel laneo seruire sunt consueti, sic et ipsi debitam fidelitatem nobis et sacre regie corone obseruantes, Castro nostro de Owar, vel ipsius Castellanis pro tempore constitutis consueta seruitia semper exhibere teneantur. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes eidem concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis et authentici sigilli nostri, munimine roboratas. Datum per manus Vener. in Christo Patris, Domini Nicolai eadem, et Apostolicae sedis gratia Episcopi Zagrabien. aule nostre ViceCancellariidilecti et fidelis nostri. Anno Domini M. CCC. LII. quinto kalen. Decembris regni autem noslri anno vndecimo. Venerab. in Christo Patribus et Dominis , Nicolao Strigon. locique eiusdem Comite perpetuo, et Dominico Spalaten. A. Episcopis Fratre Dyonisio A. Electo Colocen. Nic. Agrien. Demetrio Varad. Andrea Transyl. Colomano Iaurien. Nicol. Quinqueeccles. Michaele Vacien. Io. Wesprim. Thoina Chanad. fratribus Thoma Sirmen. Peregrino Boznen. Stephano Nitriens. et Blasio Tinninien. Episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Mag. Baronibus Nicolao Palatino et Iudice Cuman. Nicol. Vajuoda Transyl. Oliuerio Magistro Tauern. nostrorum, et ludice Curie reginalis, Comite Thoma Iudice Curie nostre, Stephano totius Sclauonie et Croatie, Dominico de Machow, et Nicol. de Zeurino Ba-