Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
teros, singulariter monitos, iuxta formam dictarum sententiarum excommunicationum^ de quibus vobis liquebit, excommunicatos denuncietis publice in vestris Ecclesiis, dum ad diuina populi conuenerit multitudo, campanis pulsatis, candelis accensis pariter et extinetis, et tamdiu, donec a dictis Delegatis vel a Superiore suo absolutionis beneficium meruerint obtinere, inuocantesque in subsidium iuris et ad cogendum eosdem, et quemlibet ipsorum ad obseruationem dictarum sententiarum auxilium bracliii secularis, cum intimatione, quod contra ipsos tanquam contra suspectos de haeresi procedetur, si in dicta sua contumacia duxerint persistendum. Datum Romae apud S. Crisogonum Anno Domini M. CCC. L. Indictione tertia, vigesima quinta Mensis Martii^ Pontificatus Domini Clementis Papae VI. anno octavo." Kaprinai MSS. sub C. tom. X. p. 6. sqq. Farlati Illjr. Sacri Tom. Y. p. 432. CCCCXIX. An. Ch. 1350. Capitulurn Agriense Nicolaum JBanum de Zeurino possessionem suam vacuam Karaho officiali suo impopulandam commississe , testatur. Nos Capitulum Ecclesiae Agriensis signifieamus vniuersis, quorum interest, presentium per tenorem, memorie commendantes, quod Comite Nicolao, filio Pauli, Castellano de Eleskeu, et officiale magnifici viri Nicolai Bani de Zeurino, cum lttteris priuilegialibus honor. Capituli Chanadien. Ecclesie pro eodem Nicolao Bano extunc, et Laurencio, filio Thomae de Miskoucch, similiter famulo predicti Bani parte ab altera, coram nobis personaliter constitutis, per cundem Nico-