Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
laum, fjlium Pauli, vice et nomine eiusdem Domini sui propositum extitit et relatum ministerio viue vocis, quod quia idem Dominus suus quamdam possessionem suam vacuam donacionis titulo ad ipsum pertinentem, Karakou vocatam, in Comitatu Neugradensi, vt dicitur, adiacentem, liabitatoribus decorare niteretur, Deo permittente, et quia etiam liuiusmodi decorationes pre ceteris aliis idem Laurentius, facere possit, eo quod ipsa possessio Carakou dictae possessionis sue Uibalasvereb immediate contiguaretur, ob hoc de mandato pretaxati Domini sui memorate vacue possessionis, et auitarum partium cum suis vtilitatibus quibuslibet et pertinenciis suis commisisset, et perenniter coram nobis cominisit ei~ dem Laurentio ad congregandum, tuendum, atque procurandum, saepe dictum Laurentium in persona eiusdem Domini sui officialem corporalem in ipsa possessione statuendo tali tamen conditione interposita, quod pretactus Laurentius vsus fructus et vtilitates eiusdem tanquam officialis pro se recipiendi haberet facultatem tamdiu, quousque preallegatus Banus Dominus suus presentem contractum duxerit reuocandum. Datum in festo beati Iacobi Apostoli, Anno Domini M.CCC. quinquagesimo." L. Sigilli tergo impressi. Litterae patentes. Ex collectionc Iankovicsiana. ccccxx. An. Ch. 1350. Capitulum Chasmense litteras Maltliaei Bani constitutionales transumit. Nos CapitulumChasmensis ecelesiae significamus tenore praesentium, quibus expedit vniuersis: quod Nobilis vir Magister Dominicus, filius Bodini, personaliter ad nostram accedens prac~