Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCCCVI, An. Ch. 1350. Idem Ludouicus bello Neapolitano per Lu­douicum Tarentinum ad singulare certamen euo­catur. Vos, illustris Hungariae Rex, qui regnum no­strum inuasuri venistis, nos D. gr. Ierusalem et Siciliae Rex, ad duellum mutuum requirimus fa­ciendum. Scimus autem, quod de personis Cu­manorum, et aliorum paganorum, quos vobis­cum duxistis ad praeiia, si moriantur, velut de Canibus non curatis. Nos autem, qui nostrorum militum, et armigerorum damna timemus, ne ipso­rum aliqui in conflictu deficiant, prouidimus pro citiori expeditione guerrarum praesentium et re­gni quiete personaliter praeliari vobiscum; vt vbi aiter nostrum in duello deficiat, victor superstes rex sit, et dominus regni huius. Et vt communi­ter secure nostrum fiat duellura; eligimus, quod aut fiat Parisiis, coram Rege Franciae, aut in ci­uitate Perusii, aut Auenione, aut in Neapoli. Ex his quatuor iocis locus habilior vestrae electioni seruetur; super quo respondete.^ Apud Murat. Tom. Xlf. p. 702. Si Grauina ad mo­rem Historicorum Romanorum hanc episod trq qou com­mentus est* CCCCVII. An. Ch. 1350. Jdem Ludouicus duellum oblatum , locis tamen rectificatis , acceptat. MaximeRex, vidiraus et legimus litteras ve~ stras nobis nouiter destinatas per praesentiuin portitorem, et de inuocatione duelli complacet valde nobis; tamen in nullo locorum, quum non confidimus in illis multiplici ratioue. Nam Rex

Next

/
Oldalképek
Tartalom