Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Franciae auus raaternus vesler est; nobis auteni licet vinculo sanguinis, longaeuus affinis. Auinio ciuitas, licet Domini Summi Pontificis nominetur, attamen Yestrae Prouinciae caput est, et in ea dominium Vestrum regnat; Perusium suspectus nobis est locus; rjuia legationis vestrae praefertur, atque communis populi ciuitas imperio suo rebellis, nec licet Maiestatem regiam confidere in illis. Si autem Neapolitana ciuitas sit nobis suspecta, non oportet litteris exprirni, quam nobis nostis esse rebellem, vsque sibi dominamini in praesenti. Sed si duellum comittere placet nobiscum, fiat, si volueris in preesentia Tmperatoris Alemaniae, qui est superior Dominus, aut in praesentia regis Angliterrae, qui est communis amicus, vel saltem coram Domino Patriarclia Aquileiae, qui catholicus est et communis. Sed vbi vobis talia loca non placenb, sed verba dilatoria viderentur; ad tollendam omnis termini moram ecce breuiter erimus cum nostro exercitu apud vos, et ibi sortiemur communiter de factione duelli, vt illud Iicite facere valeamus absque obstaculo exercitus nostri." Ibidem. Munitionum Neapolitanarum e"xpngnationem ordine referunt Chrooicon Thuroczii. L. III. cap. XIX. —XXIf. Grauina. 1. c. col. 702—715. Dlugossus Lib. IX. col. 1091. CCCCVIII. An. Ch. 1350. Idetrt Ludouicus tempore indulgentiarum iubilaearurn Romam per reditum inuicit. Eex Hungariae mense Octobris (a kalendis computato) intrauit Romam, vbi erat venia omnium peccatorura — qui per citadellam transiens