Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Jiiberentur, viribus carerent firmitatis. — Dalum J3udae sedecimo die octauarum festi B. Michaelis Archangeli. Anno Domini MCCCXLVI. Apud Wagner Uipl. Saros. p. 53. CCLI. An. Ch. I34(). Stephanus Vojuoda de matrimonio inter se, et Agnetem Puchhaim, stipulata dote , contracto testimoniales edit. Stephanus Wajwoda Transilvaniva eo (Transilvaniae) tcmpore excellentissimi Principis, domini Ludovici Dei gratia illustris regis Vngarie, signifieamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem: quod nobiles et magnilici viri Albertus et Ioannes de Puchaim, ipsorum materteram virginem, Agnetem nomine, filiam quondam domini Henrici de Puehaim memorie felicis nobis legitimam dederunt invxorem; cui et pro <Iote et dotalitio obligamus nos et tenemur ac promittimus, nostra fide mediante, dare et condonare mille marcas puri argenti ponderis \\ iennensis, aut duo miilia talenta latorum denariorum Wiennensium, et pro quocunque talenlo sex pensas latorum denariorum Wien. computando. Super eo obligamus nos, quod cum dicto Domino Alberto dePuchaim a proxima Dominica ante festum beati Cholombini martyris infra quatuordecim dies sequentes in ciuitatem Budensem venire, ibidem dictum Albertum de Puchaim de dictis mille marcis argenli, aut duobus millibus talentis denariorum Wiennensium pro quocunque tulenlo sex pensas computando latorum denarioruui Wiennensium, totaliter el ex integro tenemur expedire, priusquam cum matertera sua virgine Agnete