Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
praedicta coramixtionem coniacendo habeamus aliqualem; quod si autem praetactam pecuniam, antequam praedicti XIV. dies expirarent, expediremus satis faciendo, ex tunc dictus Albertus de Puchaim. et Ioannes frater suus dictam virginem Agnetem filiam Henrici de Puchaim nobis tenentur assignare ? et apponeie copulam per Carnalem; quandocunque ipsam recipere, aut conducere quocunque velimus, Jiberam habeamus facultatem. Quod autem dicta permissio rata permaneat, atque firma, ob maiorem cautionis habundantiam rnanus nostras sub iuramenti tytulo super sanctum euangelium et crucem salutiferam et habitas manus, appensione nostri sigilli roboratas posuimus et vnauimus; quod nos praescriptas mille marcas puri argenti ponderis Wiennensis aut loco dictae pecuniae duo inillia talenta denariorum Wiennensium, vel pro quocunque talento sex pens. latorum denariorum computanda, prout superius est annotatum, expedire tenemur, omni controuersiae scrupulo ac dilatione remota. Et sunt testes huius cause Comes Paulus deMaerteinstorfj et Piligraraus Straeun, cura suis sigillis. Datum in Owor feria secunda proxima ante festum sancti Cliolomanni martyris. Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto. LS. LS. LS." Io. Petri a Ludewig Reliqu. Tom. IV. p. 277. sq.