Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

Ecclesiam Strigonien. praedictam interdicli sen­tentias ex tunc in scriptis tulimus, sed in vos Do minum Archiepiscopum tum ob reuerentiam ve­strae ponlificalis nullam voluimus sententiam pro­mulgare. Cum itaque vos praedicti Domini, Ar­chiepiscopus et Vicarius, de apostolicis atque no­stris litteris plene certificati fueritis, ipsasque lege­ritis, videritis et tenueritis, copiamque earumdem habueritis, infra dicti temporis spatium, nec post huiusmodi nostris, imo verius apostolicis mandatis parere non curaueritis, nec curatis, prout Wilhel mus de jsdem Canonicus Ecclesiae Verdensis, No­tarius noster iuratus oraculo viuae vocis nobis re­tulit, et propter hoc necessitate compulsi praefa­tarum expensarum nostrarum pecuniam, videlicet ducentos et «edecim florenos auri , damnis et vsu­ris grauibus Viennae aquiri facere nos opportuit, dictique floreni ipsius vsurae prauae pariter atque damni sumtuose sumant augmentum, vestris con­tumaciis et rebellionibus exigentibus, et nimirum in hoc contemptores, imo potius detractores Apo­stolicorum videmini esse mandatorum. Quia vero obedientia parum prodesset humilibus, si mode­stia contumacibus non obesset, idcirco vos, et quem­iibet vestrum authoritate apostolica, qua fungi­mur in hac parte, primo, secundo et tertio per­emtorie requirimus et monemus, vobisque nihilo­minus et cuilibet vestrum sub poenis infrascriptis districte praecipiendo mandamus, quatenus infra sex dies, a die praesentationis, seu notificationis, praesentium vobis factae, immediate sequentes, quo­rum dierumpro primoduos, duos pro secundo, et re­liquos duos pro lerlio et peremtorio termino, ac canonica monitionc assignamus ; praedictorum flo—

Next

/
Oldalképek
Tartalom