Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
renorum quantitatem vna cum expensis inde factis et faciendis per dictum nostrum notariuin, quas singulis diebus ad sexaginta viennenses, sicut in praedictis literis nostris taxauimus, et taxamus, ac omnibus vsuris excrescentibus atque damnis nobis vel procuratori nostro in Vienna per fidelem vestrum nuncium transmitti procuretis; alioquin vobis Domino Chenadino Archiepiscopo, lapso dicto termino , Canonica monitione praemissa ingressum ecclesiae interdicimus in his scriptis, si non, praefatum interdictum per alios sex dies praefatos , sex immediate sequentes sustinueritis, vos in bis scriptis suspendimus a diuinis, si non praefatas interdicti et suspensionis sententias per aiios sex dies praefatas interdicti et suspensionis sententias per alios sex dies praefatos duodecim immediatesequentes sustinueritis, quod absit, animo indurato, lapso dicto termino, canonica monitione praemissa, vos praefatum Dominum Chenadinum Archiepiscopum excommunicationis sententia ex nunc prout ex tunc in his scriptis innodamus, vosque Dominum lacObum vicarium, procuratores, et receptores praedictos, si praemissa non adimpleueritis cum effectu, iapso dictorum sex dierum termino, Canonica monitione praemissa, extunc prout ex nunCj et extunc proutextunc, in scriptis ex superabundantia etiam excommunicationis sententia innodamus ; praedicentes nihilominus expresse vobis et cuilibet vestrum, contra vos et quemlibet vestrum ac Ecclesiam Strigoniensem nos processuros fore in Romana Curia , et extra , prout nobis iustitia suadente videbitur expedire. Datum Viennae, Patauien. Dioecesis, nostro sub sigillo , anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo sexto, 26 *