Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

caciter adimplente^ quod nos deuotionem Vestram exinde commendare merito valeamus : alioquin sententiam, quam ipse nuncius praedictus rite tu­lerit in rebelles, super quo plenam tenore prae­sentium ex authoritate Apostolica concedimus fa­cultatem, ratam habebimus, et faciemus authore Domino vsque ad satisfactionem condignam inuio­labiliter obseruari, non obstantibus, si vobis vel vestrum alicui, aut aliquibus, vel quibusuis alys seu locis vel ordinibus communiter vel diuisim , a sede sit indultum praedicta, quod nuneys sedis e­iusdem procurationem aliquam exhibere , vel in ea contribuere, nisi ad vos declinauerint, non te­neamini, et ad id compeUi, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possitis, per lit­teras Apostolicas non facientes plenam et expres­sam, ac de verbo ad vcrbum de indulto huiusmo­di mentionem, et quibuslibet priuilegys et indul­gentys quibuscunque locis, personis, vel ordini­bus sub quacunque forma, vel expressione verbo­rum ab eadem sede concessis, de quibus, quo­rumque totis tenoribus in nostris litteris mentio sit habenda, et per quae praesentis nostri mandati effectus valeat quomodolibet impediri. Datum A­uennione secunda Nonis Decembris , Pontificatus nostri anno IV. Origin. in archiuo Primatiali. Ilcuenesi Tomo LXI. sub R. pa^. 357-8. CCXXVIII. An. Ch. 1346. Franciscus Tergestinus 6'. A. nuncius ab A. Episcopo Strigon. 216. aureos , praeter expensas, sibi pendendos imponik. Franciscus miseratione Diuina Episcopus Ter­gestinus, Apostolicae Sedis nuncius reuerendo in

Next

/
Oldalképek
Tartalom