Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

Chrislo Palri, ac Domino Domino, Dei gratia Ar­chiepiscopo Strigoniensi, ac Venerabilibus ac di­scretis viris Vicariis, officialibus, Sigilliferis, Pro­curatoribus , seu receptoribus eiusdem Domini Ar­ehiepiscopi, et cuilibet eorumdem in solidum sa­lutem in Domino, et mandatis nostris, imo verius Apostolicis,firmiter obedire. LitterasSanctissimi Pa­tris, et Domini nostri Domini Clementis, Diuina Prouidentia Papae Vl-i eius vera bulla plumbea more Romanae Curiae in [fiJo Canabis bulJatas, non vitiatas, non in aliqua sui parte suspectas, sed omnivitio et suspicione carentes, nos recepisse no­ueritis inhaec verba : C 1 e m en s( videprius) Qua­rum igitur auctoritate litterarum nos Dominum Ar­chiepiscopum requirimus, et rogamus, vobis vero Vicariis, ofiicialiJjus, sigilliferis , Procuratoribus, seu receptoribus supra dictis, et cuiJibet vestrum distincte praecipiendo mandamus vt pro expensis nostris, et familiae nostrae necessariis, viginti se­ptem dierum, quilius eundo ad dictas partes pro dictorum negociorum expeditione fuimus et erimus in Dioecesi Strigoniensi praedicta , ducentos et se­decim fiorenos auri, vna cum expensis inde factis et faciendis per WilJielmum de Issem , notarium nostrum, praesentium exhibitorem , quas expen­sas ad sexaginta denarios viennenses taxamus, pro­quolibet die sibi persoluendos, per vos intra tres dies post diem praesentationis, seu notificationis praesentium vobis factae, immedietate sequentes, quorum vnum proprimo, vnum pro secundo, et reliquum pro tertio peremtorio, ac monitione ca­nonica praefigimus, et vestrum cuilibet assignamus vbicunque fuerimus per vnum de vestris fidelibus nuncjs transmittere procuretis; aliquin vos De-

Next

/
Oldalképek
Tartalom