Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
cessionis infringere etc. Si quis autem etc. Datum apud villam nouam Auinione die XVIII. kal. Iulii, Pontificatus nostri anno V. " E reg. an. V. Tomo It. p. 2. Bullarii p. 311. t. A. Ch. 4346. Idem Clemens Elisabethae R. H. ius moniales S. Clarae Vetero Budae fundandi largitur. Idem Clemens PP. VI. Elisabetliae reginae, wi MonialesSanctae Clarae in Ciuitate Sicambriae libere fundare , quas volueril suscipere, et ipsam quoque Abbatissam denominare possit indulget. Datum vt supra. Originales has conseruat archiuum Excelsae Camerae R. H. Ipsam fundationem vide infra. An. Ch. 1346. Idem Clemens Abbati de Pechwarad Michaeli Clerico IVratislauiensi Canonicatum et Praebendam in Capitulo Transiluano vacantem assignandi facultatem defert. Clemens Episcopus , Seruus Seruorum Dei , Dilecto filio . . . Abbati Monaslerii de Pethuaradino Quinqueecclesiensis dioecesis salutem et apoStolicam benedictionem. Dignum arbitramur, et congruum, vt illis se reddat Sedes apostolica gratiosam, quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur. Cum itaque Canonicatus, et prebenda Ecclesie Transiluan. quos Ven. frater noster Nicolaus Episcopus Quinqueecclesiensis in ©adem Ecclesia promotionis sue tempore per nos facte de ipso ad Quinqueecclesicn. tunc vacantem ecclesiam obtinebat, per huiusmodi promotionem , et consecrationis munus ab eo in partibus illis de ccxxv. CCXXVI.