Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
mandato nostro susceptum vacare noscatur ad presens , nullusque de illis preter nos hac vice disponere potuerit, neque possit pro eo, quod nos diu onte vacationem huiusmodi omnes Canonicatus et prebendas, ceteraque beneficia ecclesiastica, que per promotionem quorumcumque Prelatorum ad Episcopales dignitates, ceteraque beneficia ecclesiastica , que per promotionem quorumcumque Prelatorum ad Episcopales dignitates tunc per nos promotorum, et promouendorum, et consecrationis munus per nos seu auctoritate nostra impensum, seu impendendum eisdem in anlea vacatura collationi, et dispositioni nostre specialiter reseruantes, decreuimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, Nos volentes dilectum filiuin Michaelem, natum dilecti filii Iohannis de Zauan Clericum Wratislauien. dioec. cui apud nos de probitatis meritis laudabile testimonium perhibetur, fauore prosequi gratioso, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si simpliciter et de plano dictum Michaelem ad hoc idoneum esse repereris, eidem Michaeli eosdem Canonicatum et prebendam sic vacantem cum plenitudine Iuris Canonicij ac omnibus iuribus, et pertinentiis suis auctoritate nostra conferre, et assignare procures, inducens eum vel procuratorem suum eius nominc per te vel alium seu alios in corporalem possessionem Canonicatus et prebende, ac iurium , ac pertinentiarum predictorum, ac defendens inductum, amoto ab eis quolibet detentore, ac faciens ipsum vei dictuin procuratorem pro eo ad