Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Capitulis, vel quibusuis aliis communiter vel diuisim ab eadem Sede indultum existat, quod interdici , suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbuni de indultu huiusmodi mentionem. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Datum vt supra. Ibidem. CCXXIV. j4n. Ch. 1346. Idem eidem , antequam dies illucescat missam celebrare , aut audire , indulget. Clemens Episcopus , seruus f seruorum Dei, Venerabili Fratri, Nicolao Episcopo Quinqueecclesiens. Salutem et apostolicam benedictionem. Sincere deuotionis affectus, quern ad nos et Romanam Ecclesiam habetis, promeretur, vtvotis tuisfauorabiliterannuamus, illispresertim, per que, sicut pie desideras, «liuinis olficiis intentus existas, et spirituaiis salutis tibi proueniat incrementum. Hinc est quod vestris deuotis precibus inclinati, vt missara antequam illucescat dies ct circa tamen diurnam lucem, cum qualitas negotiorum pro tempore ingruentium id exegerit, liceat tibi per te vel per proprium vel alium sacerdotem idoneum facere celebrari, iia , quod nec tibi nec Sacerdoti taliter celebranti ad culpam valeat, imputari ; deuotioni tue auctoritate praesentium de speciali gratia indulgemus. Prouiso, quod parce huiusmodi concessione vtaris, qui cum in altaris officio imraoletur Dominus noster, Dei filius Iesus Christus, qui candor est lucis eterne, congruit hoc non in noctis fierii tenebris, sed in luce. Nulli ergo etc. nostre con-