Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ipso negocio procedendo; non debuisti propterea, vel quiuis alius, existimare, quod idem Cardina­lis, qui de praeclaro et antiquo genere trahens o­riginem , magna probitate, et iitterarum scientia existit praeditus, et multiplicibus virtutibus insi­gnitus, tanti sceleris conscius fuerit, vel ei dederit initium, consilium, auxilium, vel fauorem. Nam, vt cum veritate loquamur, audita nece praedicta , indicia euidentia, signa patentia, ingentis doloris et tristitiae noscitur ostendisse. Cessante igitur , quaesumus apud Te suspicione praedicta, quae ca­ret procul dubio veritate, credas, quod praedictus Cardinalis in praedicti regni vel quocunque alio negocio nihil scienter ageret , quod diuinam cre­deret offendere Maieslatem , aut maculam in glo­riam suam poneret, vel suam et domus suae no­bilitatem aliqualiter denigraret. — — Postreino serenitatem tuam rogamus, obsecramus, et in Do­mino exhortamur, quatenus progenitorum tuorum clara sequens vestigia , qui tanquam Benedictionis fily, deuotione purissima Romanam Ecclesiam , matrem suam, sunt singulariter prosequuti, consi­derans quoque fauores et beneficia, quae proge­nitores Tui, reges Vngariae, ab eadem Ecclesia receperunt, in deuotione eiusdem Ecclesiae stude­as perseuerare constanter , et ipsius, tanquam pi­ae matris consiliis et beneplacitis te coaptans , nil minLis sano ductus consilio attentare procures, quod posset in offensionem Dei et praedictae Ecclesiae redundare. Datum Auinione II. idus Martii anno IV. " Apnil Rajnalduin ad an. 1316.

Next

/
Oldalképek
Tartalom