Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCVIII. An. Ch. 1346. Idem Clemens similia , ac <jnud Caroli Martelli pupillum sit curaturus , Reginae Elisabeih rescribit. Clemens —„carissimae in Christo filiae Eli­sabeth, reginae Vngariae illustri. Quia sicut alias scripsisse magnitudini tuae meminimus, iuris non patitur aequitas, nec ratio persuadet, quod exse­quutio cognitionem praecedat; mirari non debet tua circumspectio , nec est horrendum auditui, si Ioanna, donec conuicta et condemnata de iure fu­erit, nominetur regina; immo, si fieret aliter vel regni administratio, quousque per sententiam illo priuata existeret, amoueretur ab ipsa , et eonce­deretur alteri ; eidem irrogaretur procul dubio iniuria manifesta. Et quamuis credas, filia praeca­rissima, impossibile, et apud aliquos dilficile as­seras reputari, quod infra regnum Siciliae posset dicta iustitia ministrari; s<nre tamen tuam ppuden­liam volumus, quod Ecclesia Romana praedicta, maiora, et magis difficilia, quam sint ista , et in illo regno, et in aliis fecisse, noscitur et ad effe­ctum plenarie deduxisse. Et quamquam modus, quem dicta Iohanna mortis tempore, et post mor­tem dicti Andreae regis, viri sui, scribitur ob­seruasse, commendandus procul dubio non exi­stat; scire tamen debet tua excellentia, quod Ec­clesia Romana praedicta, quae veritatem quaerit et iustitiam in omnibus factis suis, non consue­uit, sicut nec debet, praesertim in tanto casu, ex praesumtionibus iudicare. Porro super custodia pueri supra dicti (Caroli Martelli) diligentiam f quam potuimus, adhiberi fecimus hactenus et fa­cere intendimus ; ac super hoc, quum rem no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom