Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

spicua eosdem improuisos, \li sperabat, oppriine­ret. De quibus siquidem Stepliano niliil cognitum fuerat, pridie memoratum Yalentinum Nagy ne­cessaria ex causa vna cum legione sua ad certum locura expeditura facit: qui erga Ducis sui iussa praeuento sole ad terminum festinat: mane autem facto visa ignotae multitudinis propinguitate qua­lis illa sit, quidque velit, Steplianus cognoscit; et extemplo congruas facit dispositiones, exposilaque male pugnaturis periculi certitudine : summa vir­lute confligendum decernit, quod factum, et maxi­ma rebellium strage continuatum etiam. Sed cum tanta esset rebdllium multitudo, in plurima di­stincta agmina, quolibet eorum nostrorum nume­rum adaequante, fessis nouos et nouos submittuntj neque aliud superat iam nostris tot recentium sur­rogatione defessis, quam vt ad locum tutioremalias vicinum se recipiendo, superlibera dimissione ca­pitulationem facerent. Interea rumor ad Yalenti­num Nagy, nondum nimis elougatum defertur rei, et sibi etiam imminentis periculi certitudo denun­ciatur ; qui quantum grauioris armaturae ratio pa­tiebatur, citatis festinat equis, auxilium pericli­tantibus, et iam propinquus legionem suam in aciem redigit, et primo aduentus sui momento re­belles validissima aggreditur manu, et ingentem in sola etiam persona liostium numerum fundens im­petum eorum retundit, retrahere eos cogit. Reso­nat interea totus exercitus noster clamore: E I e r­kezett a' segitseg; itt van Balint, itt, ilt} quo non solum audito, sed viso etiam, quid eius praesentia iam etiam effecerit, ii quoque, qui prius resignando pugnandi animo de fuga me­ditabantur, resumpta audacia eo ferocius stringunt

Next

/
Oldalképek
Tartalom