Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

arma in hoslem ; qui aduertens eliam magnum et quidem fortissimorum perdidisse numerum , vni­uersalem euasurus stragem, campum nostris re­linquendum statuit. Atcum Valentinus Nagy sum­mum iam fecisset progressum, potiorem hostium partem a tergo relinquens ceteris commilitonibus caedendam^ ipse cum catafractis suis reseruata ho­stium agmina pro succursu aggreditur, eaque per­rumpit, conterit, et in fugam, cum ceteris hosti­bus conuertit ? tamdem vero tum primariis, tum . sequioribus magno numero captis, nostri finera con­flictui imponunt, digna factis poena captos mulctan­do. Vnde secutum, vt diuina taliter prouidente bonitate plenariam nostri ibidem regiminis securi­tatem, exercitum nostrum dicti Valentini Nagy ad­uentu , nominisque eius proclamatione Balint itt suscitatum, et ad pristinam pugnandi generosita­tem , tanto triumpho claram, reuocatum esse , di­gnum omnino visum est in tanti actus memoriam, perpetuamque laudem nomen hoc Balint-itt a toto exercilu nostro proclamatum loco prislini cognominis Nag y eidem imponere, atque conferre, ea etiam accedente ratione: si quidem iam com­munis sortis homines etiam adeo vulgariter cepe­rint se hoc nomine Nagy compellari facere, vt breui antiqua haec familia, de Deo Ilungariaque, ' et Christianitate optime merita, nullam penitus di­stinctionem , existimationemque, quin potius vili­pendium sit expertura. Proinde dictum cognomdh Nagy abolendo, ipsum cognomen Balintitt prae­fato Valentino Nagy, ipsiusque haeredibus, et po­steris vtriusque sexus, vna cum libero Baronatu, ac oinni eius dignitate, reputatione, et praerogatiua, quibus ceteri etiam in regnis, ditionibusque 110-

Next

/
Oldalképek
Tartalom