Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
prostratis maximi triumphi occasionem commililonibus procurat. Ynde factum , vt tam huius, rpiam plurium etiam magnis conuenientium magnorum factorum intuitu, huic e frairibus Yjlakys Georgio , cognomen Nagy rex ille conferret; munitumque castrum Sancti Georgii Marusium inter Keresumque amnes situm, cum adiacenti eidem latissimo dominio conferret, vsque ad hodiernum diem optiino iure possessum. Super quo nos quoque dicto Valentino Nagy, eiusqtie haeredibus, et posteris vniuersis benignam elargiti simus confirmationem. Quia vero Cognomini liuic ab eo tempore iugiter vsque praesens praeclare gestis omnes adeo satisfacerunt, vt tum primariis in bello characteribus, tum amplissimis bonis cumularentur, et nominanter praefatus Valentinus Nagy Consiliarius, et Tribunus noster nuper in regno Neapolilano actum, post plurima, vel ipsi Hectori digna saepe praestita , singularem exhibuerit perpelua laude dignissimum : non erit itaque indignum nobis quoque ad instar Belae regis celebre nomen Vjlakiorum mutantis, cognomen Nagy tollere, aliudque conferre generosissimi facinoris specimen semper in memoriam reuocaturum. Stephano Vajuoda enim nostro ad regnum Neapolitanum Belliduce , nil de Neapolitanorum rebellione suspicante, quin potius omnia ab ipsis ofiicia fidelitatis promittente, factum, vt dicti Neapolitani ad turpem deficientes rebellionem, eamque adeo secrete cusam, ne vel minime quidem Stephano Vajuodae , nostraeque ibideni militiae innotesceret, prout in«ens eorum multitudo nostrorum numero multifariain superior, ad locum ila vicinum noctis stib silentio se locauit, vnde matutina luce nostris con-