Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CXXXVI. An. Ch. 1314. Instrumentum Baronum Balintitt. Ludouico Kegi turpiter suppositum. Nos Ludouicus, Dei gratia, Hungariae etc. Rex. Memoriae commendamus tenore praesentium, significantes vniuersis: quod fidelis nostri, dilecti Valentini Nagy de Sancto Georgio, ad Keresum amnem, Consiliarii nostri actualis, et Catafractorum Tribuni, praedecessores Vjlakiorum nomine, diu quidem claruerint, et ad praesentem quoque aetatem vtiles coronae Hungariae, et reipublicae cliristianae posteros transmiserunt; vnus tamen fratrum Vjlakiorum Georgius, a Bela quarto , Hungariae rege, alio insignitus est cognomine, praeclare factorum magnitudinem expressuro. Dum enim idem Rex aduersus communem Christiani norainis hostem secundis vteretur armis, immemor Fridericus , Austriae Dux, quanta imminerent Christianitati mala, si in prospero rerum successu turbatum regem in bello hoc reuocando, adeo securam sterneret hostium progressui, viam; contra diuina, humanaque iura , et propriae sanctionis terminum et puncta, Hungariam absente Bela crudeliter vastare cepit, propter quod vtilissimum pro rei Christianae bono laborem mittere Bela, et suum defensurus regnum in Fridericum mouere cogitur; dumque acerrima instaret pugna, obseruans Fridericus militibus suis Georgium nimis perniciosum , ferro totum ipsum tegenti confisus prouocat Georgium Vjlakjum, et singulare cum eo certamen init. At cum Georgio et causae aequitas summum adderet animura, et natura eum incomparabililer maiore donasset robore , Fridericum exanimem equo deiicit, aliisque eius primariis aeque