Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
dictarum, qui nomen Domini in vacuum recipere non formidant, eidem Archiepiscopo super predictis Castris, villis, et Locis aliis, Terris, DomiLus, possessionibus , juribus et iurisdictionibus, fructibus, censibus, redditibus et prouentibus eorumdem ; et quibuscumque aliis bonis Mobilibus, et immobilibus, spiritualibus et temporalibus , ac aliis rebus ad eandem Archiepiscopalem mensam spectantibus, multiplices molestias et iniurias inferunt, et iacturas. Quare dictus Archiepiscopus nobis humiliter supplicauit, vt cum eidem reddatur valde difficile, pro singulis querelis ad apostolicam sedem habere recursum, prouidere sibi super hoc paterna diligentia curaremus. Nos igitur aduersus occupatores , detentores, presumtores, molestatores, et iniuriatores huiusmodi illo volentes eidem Archiepiscopo remedio subuenire, per quod Ipsorum compescatur temeritas, et aliis aditus committendi similia precludatur, fraternitati tue per Apostolica Scripta mandamus, quatenus vos, vel duo, aut vnus vestrum per vos, vel alium, seu alios etiam, si sint extra loca, in quibus deputati estis Conseruatores et Iudices, prefato Archiepiscopo efficacis defensionis presidio assistentes , non permittatis eumdem super hjs^ et quibuslibet aliis bonis , et Iuribus ad mensam suam predictam spectantibus ab eisdem , et quibuscumque aliis indebite molestari, vel ei grauamina seu dampna, vel iniurias irrogari, facturi dicto Archiepiscopo, cum ab eo , vel vicariis seu procuratoribus suis , aut eorum aliquo fueritis requisiti de predictis, et aliis personis quibualibet super restitutione huiusmodi Castrorum, Villarum, Terrarum, et aliorum locorum, Censuum, Iurisdicti-