Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

onum, et Iurium, et bonorum Mobilium et Im­mobilium, redituum quoque, ac prouentuum, et aliorum quorumcumque Bonorum , nec non de quibuslibet molestiis, iniuriis , atque dampnis presentibus, et futuris, in illis yidelicet, que Iu­dicialem requirunt indaginem, summarie, et de plano sine strepitu , ac figura iudicii, in aliis ve­ro, prout qualitas eorum exegerit, Iustitiae com­plementum. Occupatores seu detentores , presum­tores, molestatores, et iniuriatores huiusmodi, nec non Contradictores quoslibet, et rebelles cu­iuscumque dignitatis, status, ordinis, vel condi­tionis extiterint, quandocunque et quotiescunque cxpedierit, auctoritate nostra per Censuram Ec­clesiasticam , appellatione postposita compescen­do. Inuocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio bra­chy secularis, non obstantibus tam felicis recor­dationis Bonifacii Pape VIII. Predecessoris nostri, in quibus cauetur, ne aliquis extra suam Ciuita­tem etdioecesim, nisi in certis exceplis casibus; et in illis vltra vnam dietam a fine sue Dioecesis ad Iudicium euocetur, seu ne Iudices, et Conser­uatores a Sede Deputati predicta extra Ciuitatem, et Dioecesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscumque procedere, siue alii , vel aliis vices suas committere, aut aliquos vltra vnain dietam a fine dioecesis eorumdem trahere presumant , dummodo vltra duas dietas aliquis extra suam Ci­uitatem et dioecesim auctoritate presentium adlu­dicium non trahatur; seu quod de aliis, quando de manifestis iniuriis, et violentiis, et aliis , quae iudicialem indaginem exigunt, penis in eos, si se­cus egerint, et in id procurantes adiectis, Con­seruatores se nullatenus intromittant, quam aliis

Next

/
Oldalképek
Tartalom