Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

liospitale existens in Posonio non regimini fratris dU cti Ordinis, sed ad procurationem Ciuium et regi­men fuisset ab antiquo annexum; idem frater Lan­telinus ad suum ordinem e conuerso dicebat perti­nere, tamen ad vltimum in talem concordiam deue­nerunt, quodiidem Ciues personam idoneam et vti­lemdebeant eligere ,et electumeidem fratri praesen­tare, praesentatumque dictus frater, vel successor suus habitu inuestjre teneantur, et si idem Procu­rator pauperibus vtilis exstiterit, Ciuibusque com­placuerit, ab eodem fratre Lantelino vel suo suc­cesore deponi non possit, nisi propter excessus suos euidentes, qui si depositus fuerit, alium eligere, et proponere debeant, permodum supradictum, qui do­mui, possessionibus , prouentibusque omnibus, fra­tribus sororibus ac aliis seruitoribus dictae domus possitet velit praeesse, et prodesse; addiderunt etiam, quod frater Lantelinus, aut sui successores super fratres et sorores ac alios domui subiectos pro tem­pore constitutos sicut a superiori suo eidem fratri Lantelino est concessum, in Spiritualibus plenam habeat auctoritatem, prout in Literis venerabilis viri fratris Haimonis superioris sui plenius vidimus con­tineri, sed in temporalibus, quae ad infirmos expe­ctant, nullam habeant mrisdictionem, cum illa de­beant, sicut dixerunt, ad communitatem Ciuium per­tinere. Item dixerunt, quod quicunque procurator ibidem fuerit, prae omnibus elemosinis petitis, in prouinciis deputatis, scilicet in dioecesi Strigonien. ab ista parte Danubii versus Septemtrionem, et pro aliis pertinentiis ad hospitale annuatim eidem fratri Lantelino, vel Suceessori suo nononisi 4. marcas cum dimidia fini argenti ad pondus A iennense 15. Calen. Septembr. et 16 urnas vini de meliori. quod erit ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom